

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 11: Versus 7
Noli mihi.Non aufert spem impetrandi, sed vehementius accendit desiderium orandi, ostensa difficultate consequendi.Jam ostium.Ostium quod Paulus sibi aperiri petit ad loquendum mysterium Christi, et quod Joannes sibi apertum vidit, intelligentia est divini sermonis, quod est clausum tempore famis verbi Dei, cum intelligentia non datur. Et pueri, id est, illi qui evangelicam sapientiam tanquam panem erogantes per orbem terrarum praedicaverunt, jam cum Domino sunt in aeterna quiete, et tamen orando efficitur, ut orans accipiat intellectum ab ipso Domino, etiamsi homo desit per quem sapientia praedicetur.Non possum surgere.[AMBR.]Nemo timet ne excitet dormientem, quem scit semper orare vigilantem.